Charter Document - 02440052
| Charter Number: | 02440052 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1163 - 1166 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Bathon ecclesie humilis minister universis tam clericis quam laicis per Sumerset constitutis salutem et paternam affectionem Quoniam omnia tempus habent et suis spatiis transeunt cuncta sub sole ne gestorum memoria tractu temporis evanescat et in precipium oblivionis penitus elabatur et pereat quod a nobis pie salubriterque dispositum est ad posterorum notitiam litterarum monumentis commendare curavimus Salubri siquidem ac provida deliberatione concessimus Herberto de Ivelcest clerico nostro assensu decani et capituli Well prebendam de Bidesham que ad proprios usus ecclesie Well assignata fuerat tenendam integre pacificeque sicut ancessores sui eam plenius liberius quietiusve tenuerunt hoc tenore ut si eo superstite contigerit primam prebendam post assignatam domino Ricardo Pictav archidiacono vacare ipsa penes eum resideat et prebenda de Bidesham ad pristinos usus ecclesie Well revolvatur Previdimus tamen ut interim ad varias ecclesie necessitudines sublevandas viginti solidos annis singulis predictus Herbertus reddat nullum interea vicarium in ecclesia ipsa habiturus Valeat karitas vestra in Cristo pro nobis orans
