Charter Document - 02440051

Charter Document - 02440051


Charter Number: 02440051
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1163 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Bathoniens episcopus decano et canonicis Wellen ecclesie et ceteris sancte dei ecclesie filiis tam futuris quam presentibus salutem Usu rerum venit inter homines ut quod memoria dignum geritur paginali custodie fideliter commendetur Proinde in notitiam vestram presentis pagine perveniat ministerio quod Robertus archidiaconus noster quandam acram terre in vico de Well quam ei dederamus concessit et dedit Gilberto Cawete et heredibus suis in perpetuum possidendam pro xii denariis annuis inde persolvendis ipsi archidiacono et successoribus suis ab omni alia consuetudine et inquietatione adversus omnes homines liberam Hanc autem donationem ratam habemus et presenti scripto nostro communimus Testes huius donationis et nostre confirmationis sunt dominus Ricardus Pictav archidiaconus Petrus Bath et Willelmus Bryewtoniens priores Ricardus decanus Wellen Robertus subdecanus Paris magister Eust[achius] Willelmus de Sancta Fide Odo magister Martinus Willelmus Flammangus Radulphus Martre Gaufr[idus] Francus Hamo nepos episcopi Alexandrus cocus Willelmus Bonevill et alii multi