Charter Document - 02440050

Charter Document - 02440050


Charter Number: 02440050
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1159
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo patri ac domino T dei gratia Cantuar archiepiscopo et apostolice sedis legato venerabilibus quoque fratribus coepiscopis et amicis suis abbatibus etiam et prioribus monasteriorum Sumersetie decano quinetiam et canonicis Wellen necnon archidiaconis suis et universo clero ac populo in diocesi Bathon constituto Robertus eadem gratia Bathon ecclesie minister salutem in domino et dilectionis sinceritatem Quod ratum et inconvulsum in posterum permanere disposuimus literarum apicibus annotare et memorie commendare curavimus quatinus id nostre patefiat discretioni et futurorum innotescat posteritati vestraque confirmet hoc auctoritas et successorum nostrorum ratum habeat sera posteritas Hywis igitur in Brentemaresco quedam terre portiuncula que hida vulgo dicitur membrum manerii nostri de Banewella ab antiquis fuisse dinoscitur hec sicut a plerisque [maioribus] natu didiscimus et ex parte nos ipsi vidimus predecessorum nostrorum bone memorie presulum beneficio in plurium tam laicorum quam clericorum translata est potestatem et possessionem de quorum numero magistrum Walterum de Moretania fuisse recordamur quem eandem Hywis possidentem invenimus cum ad episcopatum vocati fuissemus post quem magister Aluredus ex dono nostro deinde magister Ricardus de Monte Acuto eam nichilominus optinere meruerunt Et quoniam vidimus et audivimus prefatam Hywis in plurimorum sicut pretaxavimus absque certo titulo cessisse potestatem et possessionem metuentes ne ob hanc causam premente forsan potentium petitione quorum preces plerumque vim optinent preceptorum seu nostra quod absit vel successorum nostrorum episcoporum minus provida deliberatione transferetur in ius et rem perpetuam laicorum malumus eam divino iuri penitus mancipari et nequaquam illam a mensa domini sequestrari vel alienari Proinde denique petitionibus et cleri nostri consilio dedimus et instituimus prescriptam Hywis in perpetuam prebendam ecclesie dei et beati Andree de Well cum universis pertinentiis et libertatibus suis hominibus silicet terris pratis et pascuis et piscaturis et omnibus ad eam adiacentibus seu iure pertinentibus quatinus tam prebendarum quam canonicorum numerus inibi domino ministrantium crescat et augeatur ut ab hinc illic ulterius plus magis solito resonet et habundantius domino psallentium iubilius in laudem et gloriam cuncta tenentis Porro volumus et ex deliberatione statuimus quatinus hec ipsa de qua loquimur prebenda preter eas quas primum habuerat eisdem se gaudeat libertatibus nostro munere fore preditam quibus et alie prebende dotatas se ab antehac fuisse gratulantur Hanc autem prebende donationem et nostram institutionem literarum nostrarum pagina notatam sigilli nostri signavimus impressione signatam divinitus nobis indulta confirmavimus auctoritate Si quis igitur huic scripto vel scripti sententie contumaciter vel ausu temerario contraire sive derogare presumpserit indignationem dei omnipotentis nisi resipuerit incurrat et anathematis vinculo vinciatur Acta sunt autem hec anno ab incarnatione domini MCLIXII nonas Novembris luna xxi feria iiii epacta xi concurrente iii indictione vii termino pasche precedentis ii idus Aprilis ipsius pasche die xiii kalendas Maii luna eiusdem die xxviii D litera existente prime ferie data nota lunar[um] concurrente i cicli epactarum anno secundo cicli vero concurrentium anno tertio anno regni regis Henrici iunioris v anno vero episcopatus nostri xxiiii In nomine domini nostri Iesu Cristi cui est honor et gloria in secula seculorum Amen Acta sunt inquam hec assentientibus ultro consulentibus ac petentibus Ivone decano et conventu canonicorum Wellen Petro priore et conventu monachorum Bathon Alano abbate monachorum Muchelen Benedicto abbate Adhelinghen Roberto priore monachorum Glastonie Willelmo priore monachorum Montis Acuti Stephano priore canonicorum Tanton Willelmo priore canonicorum Briuton laudantibus quoque et postulantibus archidiaconis nostris Roberto et Thoma cum multa clericorum turba in id ipsum concordante Horum autem omnium facta est confirmatio sicut probavimus apud Well Valete