Charter Document - 02440047

Charter Document - 02440047


Charter Number: 02440047
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1151 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Bathon ecclesie minister P priori Bathon I decano Well archidiaconis suis quoque universis etiam eiusdem ecclesie filiis et fratribus tam futuris quam presentibus salutem Noverit volumus presentium nobis cara dilectio et nichilominus futurorum sequens successio quod nos karitatis intuitu communicato cleri nostri simul et laicorum consilio cum petitionibus dedimus et in perpetuam elemosinam concessimus deo et ecclesie manerii nostri de Cumtun quandam parvam terre portiunculam que vulgo crofta dicitur iuxta pomerium nostrum a parte aquilonari via quadam interiacente contiguam etiam in crofta a parte occidentali que ab antiquitus ad ecclesiam prefatam adiacere et pertinere dinoscitur Vobis igitur universaliter omnibus supplicantes mandamus mandantes in verbo domini precipimus ne quis hanc nostram donationem in irritum devocare vel infringere aut ei derogare presumat Testibus capitulo Well