Charter Document - 02440046

Charter Document - 02440046


Charter Number: 02440046
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Robertus Bathon ecclesie minister humilis salutem in domino Nostri nos ammonet solicitudo propositi de ecclesiarum nostrarum utilitate per omnia cogitare ne si qua in eis de neglectu iactura perveniat in supremo debeamus examine culpabiles inveniri Proinde postquam divine pietatis miseratio non meritis nostris set dono sue gratie cathedram nos fecit episcopalem conscendere cure nobis fuit ab ecclesiis sollicitudini nostre commissis omnem propulsare malitiam omnemque ab eis zeli vel contentionis fomitem radicitus extirpare Quoniam igitur ecclesiam Wellen indebitis prepositure oppressionibus supra modum afflictam invenimus et gravatam eius conpatientes miseriis et calamitatibus condolentes communicato consilio archiepiscoporum episcoporum aliarumque religiosarum Anglie personarum exigentibus quoque eiusdem ecclesie canonicis decanum illic ordinavimus concessis sibi dignitatibus libertatibus et consuetudinibus canonicis more aliarum ecclesiarum Anglie bene ordinatarum et ne in eadem ecclesia pristina tribulatio locum denuo vendicaret possessiones et predia que ad eam fidelium sunt donatione devoluta in prebendas taliter distribuimus De Wedmorlande sex prebendas et decanatum fecimus ut una videlicet prebenda sit ecclesia de Wedmora cum appendiciis suis quam ad subdecanatum omni volumus tempore pertinere secunda vero prebenda sit terra de Bidesham una dumtaxat virgata excepta quam prebendam ad reparandam ecclesiam sancti Andree et ornamenta emendanda specialiter assignavimus ut ipsa nichilominus prebenda vicarium debeat invenire Reliquam terram de Wedmora cum Mudesleya et Merche et ceteris pertinentiis suis et virgatam terre in Bidesham superius exceptam decanum perpetuo tenere statuimus redditurum exinde quatuor canonicis annuatim viginti libras singulis centum solidos et quicquid superesse contigerit suis usibus una cum ecclesia de Woky decanatus nomine noverit attributum Luthuna unam prebendam esse volumus decanatui in perpetuum assignatam Whytecherch unam prebendam Doultyngchot et Chellechot unam Wormestorr unam Wandestreu unam in Wynesham quinque ut una sit ecclesia eiusdem fundi ipsa vero villa tres prebende quam teneat unus canonicorum redditurus exinde annuatim duas prebendas singulas centum solidorum residuo sibi in prebendam retento quinta autem prebenda sit Bromleya Cumbam vero tanquam unam prebendam Reginaldo precentori tota vita sua tenere concessimus memores beneficiorum que ab avunculo suo bone memorie Iohanne episcopo ecclesie nostre collata sunt Post decessum enim Reginaldi tres prebendas et cantariam de villa ipsa faciendas decrevimus ad arbitrium episcopi et decani et totius capituli ecclesia eiusdem ville quintam nichilominus constituente prebendam Preterea pro remedio anime nostre necnon et decessorum vel successorum nostrorum dedimus beato Andree in Well ecclesiam de Iatton in prebendam Hywysch quoque in Brentomarescho et ecclesiam de Compton quas eidem sancto Andree integre et quiete in perpetuum dedimus patrimonium possidendas in unam fecimus convenire prebendam Dimidiam etiam hidam in Wotton cum virgata terre quam iocunde recordationis Gyso episcopus dedit capelle beate Marie necnon et dimidiam hydam quam pie memorie Godefridus episcopus ecclesie sancti Cuthberti noscitur contulisse in sua dedicatione decimam quoque vini nostri memorate ecclesie sancti Andree concedimus Et hac nostre auctoritatis pagina confirmamus amplius ut nocturne canonicorum vigilie aliquod solatium sortiantur de chyrschetis et decimis ad sepedictam sancti Andree ecclesiam pertinentibus panem fieri constituimus canonicorum qui matutinis interfuerint usibus profuturum Prescriptam ergo prebendarum distinctionem seu etiam donationem ut rata in posterum et illibata permaneat sigilli nostri inpressione signatis ad posterorum notitiam litteris fecimus commendari rogantes ut omnes qui in episcopatu nobis successuri sunt quod a nobis pia prorsus et salubri provisione statutum est ratum habeant et inconvulsum perpetuo studeant conservare quatinus a bonorum omnium retributore uberes exinde mercedes debeant expectare Acta sunt hec in presentia Henrici Wynton episcopi et postea subscriptis testibus confirmata Willelmo Cantuar et Thurstano Eboracen archiepiscopis Rogero Salesbur Willelmo Exon Symon Wygorn Roberto Herford Bernardo Meneven Rogero Cestrens Alexandro Lincoln Nigello Heliens Seffrido Cicestrens