Charter Document - 02440041

Charter Document - 02440041


Charter Number: 02440041
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f58v)

Charter:

Robertus dei gratia episcopus Bathon universis sancte matris ecclesie filiis salutem Cum universis sancte matris ecclesie filiis debitores simus eis obligatius tenemur astricti quos devotius crucem domini baiulare et vestigia eius sequi cognoverimus Quoniam itaque diligenti animadversione devotionem et religionem fratrum de Rading consideramus ut honor eius et veneratio debita impendatur elaborare debemus Eapropter ad imitationem domini Sar concedimus omnibus qui monasterium sancte Marie apud Rading situm in festo beato Iacobi apostoli cuius reliquie ibi recondite sunt vel in octo diebus sequentibus devote visitaverint viginti dierum indulgentiam de penitentia sibi iniuncta et orationum et beneficiorum ecclesie Bathoniensis participes eos esse statuimus Valeat fraternitas vestra in Cristo pro nobis orans