Charter Document - 02440036

Charter Document - 02440036


Charter Number: 02440036
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Bathon episcopus universis fidelibus episcopatus sui tam futuris quam presentibus salutem In notitiam omnium vestrum volumus pervenire quod nos presentatione Ricardi de Kamvilla et petitione domini nostri regis Henrici concessimus et dedimus priori de Kenill et canonicis inibi deo ministrantibus ecclesiam de Cherleton cum omnibus ad eam pertinentibus salvo tamen iure monachorum Bermundes scilicet duabus partibus decimarum de dominio salvo quoque in omnibus iure episcopali Eosque exinde inpersonavimus iamdictam ecclesiam in perpetuam elemosinam possessuros Teste Roberto archidiacono nostro Willelmo priore Bruiton Ansketillo camerario Bermundes Roberto filio Viviani magistro Eustachio Willelmo de Sancta Fide magistro Martino Gaufr[ido] Francisco et aliis multis Valete