Charter Document - 02440035
Charter Number: | 02440035 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Return |
Date: | 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Karissimo domino suo regi Anglorum Robertus Bathon episcopus salutem et fidele servitium Fecimus inquirere per legales homines nostros quod servitium militum habeat episcopus Batton et quot milites feodatos tempore H regis avi vestri Hec autem per eos inquisivimus et si certiorem inquirere poterimus veritatem nos illam vobis significabimus De veteri feffamento sunt isti Reginaldus precentor de Well militem et tamh partem militis Ricardus de Stivinton militem Ricardus de Lotingar i militem Matheus de Horningedon i militem Willelmus filius Iohannis i militem et dimidium Iohannes de Ken ii milites Thomas de Wicha ii milites Robertus Pukerel i militem Walterus Hosatus i militem Hamo filius Galfridi dimidium militem Robertus filius Reginaldi dimidium militem Hugo de Eston iiii partes militis Walkelinus Hosatus dimidium militem Willelmus Hosatus et Walterus Ladda et Adam de Socherwicha i militem Henricus Lupellus dimidium militum prior Bathon et Gregorius et Willelmus Croc dimidium militem Philippus de Walint dimidium militem Simon de Cerda et Willelmus filius Iordani dimidium militem Willelmus de Dene et Rumi et Iohannes de Hyla i militem Hugo de Wirecestr et Adam de Lambroc et Iohannes filius Richild Lambertus Baldricus de Biflescot i militem Robertus filius Martini iii partes militis De novo feffamento Willelmus marescallus deforciat episcopo duas hidas de dominio suo Willelmus filius Iohannis dicit quod debet de Dokemerefeld i militem sed episcopus dicit quod deberet esse dominium suum Et preter hec sunt ibi minute partes quas tenuerunt servientes episcopi per ministerium servientium de quibus aliquando episcopus capiebat denarios in auxilium regis Episcopus debet regi servitium xx militum