Charter Document - 02440027
Charter Number: | 02440027 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1153 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia episcopus Bathon omnibus fidelibus ad quos presens pagina pervenerit salutem in domino Considerantes ecclesie de Briwton honestam pauperiem attendentes quoque fratrum inibi deo militantium caritativam famam eorum inediam in quibus potuimus omni cum sollicitudine relevare curavimus Unde precibus Iohannis filii Hamonis et Willelmi heredis ipsius conpulsi assensu etiam Rogeri filii Odonis inclinati ecclesiam de Cherletona cum omnibus pertinentiis suis ad sustentationem fratrum de Briwton concessimus et eis curam animarum iniungentes nec non et in corporalem possessionem mittentes donationem nostram presentis scripti testimonio et sigilli nostri inpressione corroboramus salvo imperpetuum per omnia iure episcopali Concessimus inquam iamdicto Rogero consentiente et iuri quod se habere dicebat in advocatione ecclesie de Cherlet pro quo etiam adversus Iohannem filium Hamonis litem moverat in pleno capitulo apud Ivelcestr renuntiante Huius itaque rei testes sunt Robertus Wellar archidiaconus Robertus eiusdem ecclesie subdecanus Paris magister Eustachius W de Sancta Fide magister Martinus Odo Rogerus decanus Ivelcestr magister Arnoldus de Coker Godefridus de Mertoch et alii multi tam clerici quam laici