Charter Document - 02440024
Charter Number: | 02440024 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia episcopus Bathon omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Anno MCXLVI incarnationis dominice Alexander de Canteleu divina inspiratione preventus dimidiam hidam et quadratam terre de iure hereditario quam Aldetha et predecessor suus Laddel in tempore suo et patris sui tenuerunt dedit ecclesie sancte dei genetricis Marie de Briweton in sustentationem fratrum in ea deo militantium liberam et quietam ab omni exactione et servitio Ut autem hanc donationem scripto et sigilli nostri impressione confirmemus a prefato Alexandro preces accepimus cuius iustis desideriis annuentes predictam terram sicut ipse dedit ecclesie sancte dei genetricis Marie de Briweton confirmamus et presentis scripti patrocinio corroboramus Quicumque vero prefatis fratribus in conservatione prescripti beneficii manum auxilii porrexerit vel qui eos in necessitatibus adiuverit vel eorum bona aumentaverit retributionem et vitam ab eterno iudice in extremo examine recipiat Quicumque igitur donationem istam auferre minuere vel infestare presumpserit gladio anathematis percussus nisi condigne resipuerit iram eterni iudicis incurrat Fecimus autem hanc cartam in capitulo Wellensi subscriptis testibus communitam Ivone eiusdem ecclesie decano Eustachio Hugone Martino archidiaconis Reginaldo cantore et toto capitulo