Charter Document - 02440021

Charter Document - 02440021


Charter Number: 02440021
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia episcopus Bathon universis sancte ecclesie filiis per parochiam suam deo militantibus tam presentibus quam futuris felici commercio pro terrenis celestia pro perituris eterna commutare Cum ea que religiosis domibus devotio fidelium pro redemptione animarum suarum dare consuevit ad sustentationem eorum qui ibi morantur non iam in humanis rebus computanda sunt quia dei sunt oportet rectores ecclesiarum ut ea tanquam divina patrimonia in defensione ecclesie suscipiant et exerto gladio spiritus eorum pervasores atque distractores canonica severitate ferire non differant Quod ego pio affectu considerans que collata sunt ecclesie sancte Marie de Bruwton et fratribus ibidem deo regulariter famulantibus a comite Willelmo de Moyun et deinde a Willelmo filio eius divina inspirante gratia superaddita nec non que a ceteris fidelibus in posterum canonice conferenda sunt in tuitione sancte Bathon ecclesie et nostra paterne suscipio et divina auctoritate et nostra confirmo Amplificantibus autem id patrimonium retribuat dominus in regione vivorum Imprimis predictis fratribus confirmo atque corroboro ipsam ecclesiam de Bruwton cum decimis et omnibus appendiciis suis et unam hydam terre in villa Bruwton et quicquid habuit in eadem villa cum molendino et hominibus predicti comitis Willelmi culturam etiam que est inter boscum que dicitur Redlegh et aquam que vocatur Cherlebroc quam filius donando postea superaddidit totam in nullo diminuens a domo Aldred usque ad duo vada Nec minus confirmo iisdem terram iuxta vivarium de Bruwham cum prato et acquisitiones de pannagio et communem pasturam [] sicut charta comitis Willelmi confirmanda testatur et ut omnia breviter comprehendamus quicquid patris et consequenter filii sui charta confirmat Testibus Eustachio archidiacono decano Wellensi et conventu eiusdem ecclesie Hugone archidiacono Martino archidiacono priore Bathon et conventu et Aluredo canonico Well qui presentem composuit chartam