Charter Document - 02440016

Charter Document - 02440016


Charter Number: 02440016
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1162
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia episcopus Bathon omnibus hominibus et fidelibus suis Francis et Anglis clericis et laicis salutem Pacta maxime posteriora iuri tamen cognita et priorum statuit auctoritas et iuniorum comprobavit utilitas Inde est quod universitati vestre notum fieri volumus conventionem in nostra presentia novissime factam inter Petrum priorem et totum conventum Bathon ecclesie in capitulo eiusdem loci et Gilbertum Cro[o]k et Rad[ulfu]m de Stokes cum uxoribus suis ratam habuisse et presentis scripti pagina confirmasse Est autem conventio huius diei predictus Petrus prior et totus conventus nostro communicato consensu et consilio concedunt prenominatis Gilberto Crook et Rad[ulf]o de Stokes et uxoribus suis Matildi et Aldive et heredibus suis manerium de Olueston habendum et tenendum de eis pro duodecim libris annuatim reddendis in feodi firmam iure hereditario liberum et quietum ab omni alio servitio exceptis utibannis Redditus autem harum duodecim librarum solvendus est quatuor terminis scilicet in festo Thome in annunciatione sancte Marie in festo apostlorum Petri et Pauli et in festo sancti Michaelis Nichilominus etiam concedimus et confirmamus sepedictis Gilberto Crook et Rad[ulf]o de Stokes uxoribus et heredibus suis unam dimidiam hidam terre in predicto manerio de Olueston quam tenent ita libere et quiete et honorifice de nobis tenendam et habendam sicut predecessores eorum unquam melius de Iohanne et Godefrido episcopis predecessoribus meis tenuerunt preter servitium regale Acta sunt hec anno ab incarnatione domini millesimo centesimo sexagesimo secundo mense Januarii Hiis testibus