Charter Document - 02440015
| Charter Number: | 02440015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1154 - 1155 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Bathon ecclesie humilis minister universis sancte ecclesie filiis et fidelibus in domino salutem Quia possessiones ecclesiarum in sustentationem servorum dei oblatione fidelium datas multis vexationum modis sepius videmus perturbari et plerumque prevalente oblivione vel pravorum contradictione minui vel amitti dolemus quod in nostra gestum est presentia super manerio de Olueston tam presentium quam posterorum notitie scripto nostro comendare congruum duximus Venientes igitur ad Bathon Rad[ulf]us clericus et Gilbertus Crook cum uxoribus suis moverunt controversiam priori et monachis Bathon super predicto manerio de Olueston appropriantes se illud tenere debere eis pro decem libris annuatim reddendis iure hereditario pretendentes etiam cartas cum sigillis ecclesie ad hoc probandum Econtra prior et monachi responderunt se nunquam manerium illud hereditario iure tenendum cuiquam concessisse nec cartas illas a se factas seu cuiquam datas fuisse set eas dolose et sacrilege compositas et perquisitas esse et hec probare se velle contendebant Cumque diutina et frequens super hac controversia et concertatio habita fuisset inter eos predicti tandem Rad[ulf]us et Gilbertus iuri suo diffidentes tam per se quam per amicos suos aures nostros et monachorum precibus pulsabant quatinus pro duodecim libris annuatim reddendis predictum manerium eis tenere concederemus Set cum priorem et monachos ad hoc concedendum multum difficiles invenissent interventu tamen Roberti filii Hard et aliorum plurimorum vix hoc a nobis et a monachis inpetrantes optinere meruerunt ut de nobis et ipsis monachis prescriptum manerium teneant reddentes inde singulis annis monasterio Bathon duodecim libras dum tamen monachis fideliter et legitime servire satagent Hoc igitur pacto hac conventione Gilbertus et Rad[ulf]us in presentia nostra cum prefatis monachis componentes de manu prioris manerium ipsum tenendum susceperunt anno ab incarnatione domini millesimo CLIIII Horum testes sunt
