Charter Document - 02440014

Charter Document - 02440014


Charter Number: 02440014
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1151 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Bathon episcopus universis sancte matris ecclesie filiis tam clericis quam laicis per parochiam suam deo militantibus in caritatis testimonio stare et permanere Noverit itaque tam presens etas quam futurorum posteritas quod Iohannes prepositus clericus noster Wellen ecclesie canonicus non semel nos [meminit] super ecclesia de Forda quam hactenus tenuit in elemosinam de monachis Bathon ecclesie instantius obsecrans quatinus prefatam ecclesiam de Forde pro remedio anime sue et predecessoris nostri venerabilis episcopi Godefridi in perpetuam elemosinam largiri debemus Nos vero tandem bonum eius propositum attendentes et laudantes paterna pietate devicti tum pro pennuria ecclesie cui deoc auctore presidemus dumd pro amicitia quam prefatus Iohannes penes nos tenetur astrictus prebuimus assensum et supradictam ecclesiam de Forde monachis ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam concessimus Prior vero et conventus in testimonium huius rei quemdam in irritum eius in monachorum susceperunt Si quis vero hanc nostram donationem infirmare presumpserit indignationem dei omnipotentis omniumque sanctorum et nostram se noverit incursurum Testibus Ivone decano Roberto archidiacono Reginaldo precentore Machuto de Tormertone et aliis plurimis tam clericis quam laicis