Charter Document - 02440012
Charter Number: | 02440012 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1136 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio quam Rodbertus episcopus et prior ac totus conventus Bathonie fecerunt cum Ricardo de Hanum Ricardus tenet unam virgatam terre de Escsentona pro qua debet priori v solidos pro omni servitio per annum Et erga omnes submonitiones regias eam adquietabit Quod si ille vel alius qui per eum manserit ibi forisfecerit in curia prioris iudicio parium suorum rectum diiudicetur et omnino terminetur Ad instaurandum vero eandem terram licet quod habet in pastura viii boves et l oves Et episcopus atque prior habebunt rivagium et transitum libere et quiete in terra Ricardi de omnibus rebus suis dominicis Ricardus vero dedit i marcam argenti et i summam vini priori et toti conventui quando fecit pactum istud tali conditione ut ipse et heredes sui illam terram prefatam predicta pactione de priore et conventu in feodo et hereditate libere in perpetuum teneant quod ei et heredibus suis concessum est Et ille qui succedet ei in hereditatem dabit priori et toti conventui de relevatione eiusdem terre dimidiam unciam auri ut teneat eodem modo quo Ricardus ante tenuerat Horum testes sunt Eustachius archidiaconus magister Aluredus Ricardus de Bettona Rad[ulfus] de Escsentona Thomas de Sancto Laudo Walt[erus] de Abbedestona et Rodbertus frater eius Rannulfus forestarius Selida Ricardus minister et milites episcopi Willelmus Hosatus Rodbertus de Wirecestra Ivo et plures alii