Charter Document - 02440011
Charter Number: | 02440011 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1136 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p123) |
Charter:
Rodbertus dei gratia episcopus Bathonie universis ad episcopatum suum pertinentibus dei benedictionem et suam Notum sit omnibus vobis quod querelam monachorum Bathe quam adversus Atscelinum Hosatum habebant pro terra de Ceorlecumba de quinquaginta salmonibus quos annuatim fratribus pro ipsa terra reddidisse debuerat idem Atscelinus veram et rationabilem esse coram multis et honestis personis recognovit Et de eo quod iniuste eos detinuerat quos facta conventione aliquando reddiderat se reum confessus est heredibusque suis precepit quatinus monachis de non redditis piscibus vice sui satisfacerent reddendos vero annuatim certis terminibus sicut firmam reddere non differrent salvo militari servitio Susceptum itaque est ab heredibus iubentis imperium et cum satisfactione iniuncta pro annuo tenore annuatim reddendus predictorum promittitur piscium numerus Hec itaque me presente et inter utrasque partes mediante apud Batham acta sunt Et ne futuris temporibus aliqua controversia de presenti negotio emergat rem totam vobis veraciter denuntio ut et vos si aliquando necesse fuerit testimonium perhibeatis veritati Testes etiam huius rei sunt mecum clerici mei Eustachius archidiaconus Stephanus canonicus magister Aluredus milites Ivo Rodbertus de Wigornia Hugo frater eius Willelmus de Evercrich Ricardus de Strettuna burgenses Ernaldus prepositus Hatheuulfus Reinerius Edricus clericus Rannulfus et Rodbertus frater eius et plures alii