Charter Document - 02440009
Charter Number: | 02440009 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1123 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Godefridus dei gratia Bathon episcopus omnibus Cristi fidelibus salutem Quoniam religiosis viris in hiis que rationi et honestati conveniunt pium decet suffragium proinde eorumque utilitati et quieti per omnia benigne prospicere universitati vestre dignum duximus intimare quod ecclesiam sancte Marie Magdilene de Ferleya et fratres ibidem deo servientes sub dei et nostra protectione suscipimus et quascumque possessiones vel quecumque bona sive concessione vel donatione aut oblatione fidelium in presentia adepti sunt sive amodo adipisci poterunt firme et inconcusse predictis fratribus possidenda concedimus et presentis carte munimine roboravimus scilicet donationes devotorum virorum domini Ylberti de Chaz et Gaufredi dapiferi de quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis videlicet ecclesiam de Cluttona cum omnibus pertinentiis suis et terram que reddit sex solidos in eadem villa ex dono predicti Ilberti decimam quoque dominii de eadem Cluttona in omnibus rebus ex dono ipsius Ilberti et decimam dominii de Timmeresbaur ex dono predicti Gaufredi dapiferi item ex dono sepedicti Ilberti ecclesiam de Fernburga cum pertinentiis suis Siqua igitur ecclesiastica seu secularis persona contra hanc nostre confirmationis paginam et contra donationes devotorum prenominatorum virorum temere venire presumpserit semel et secundo tertioque commonita si non resipuerit sententiam eterne dampnationis sustineat et a corpore domini nostri Iesu Cristi aliena fiat Amen Amen