Charter Document - 02440007

Charter Document - 02440007


Charter Number: 02440007
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1135
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p116)

Charter:

Anno incarnationis dominice MCXXXVI Ego Godefridus dei gratia Bathensis episcopus instinctu dei et consilio virorum religiosorum ecclesie nostre fidelium reddidi monachis in eadem ecclesia manentibus villam de Cumba cum omnibus ad eam pertinentibus liberam prorsus et quietam ab omni servitio et consuetudine excepto hoc quod ad regem pertinet Hoc autem feci pro remedio anime mee et pro salute et pace et remissione peccatorum piissimi regis Henrici qui mihi gratuita munificentia sua post canonicam electionem episcopatum dedit et antecessoris mei Iohannis Hanc donationem vel potius redditionem fratres enim supradicti fuisse sui iuris eandem terram a plurimorum testimoniis et cartis antiquorum regum constanter affirmabant sanctio negativa Hanc ut dixi donationem super altare posui patrocinia sanctorum apostolorum et reliquarum que nobis ibi pre oculis erant in adiutorium meum suppliciter implorans et in ultionem eorum qui hoc violare presumpserint Astantibus et laudantibus Iohanne archidiacono Araldo archidiacono Willelmo priore Tantonie Alberto et Henrico et Iohanne canonicis de Well Algaro et Rannulfo presb[ite]ris et Waltiero et R de Bocland clericis Atscelino Hosato dapifero Willelmo de Moione Rodberto de Gornaco Ernaldo de Baalun Goceuuino cunestabulario Rothardo camerario Willelmo Hosato Rogerio filio Viviani Rodberto de Cahinesham Rodberto de Wigorn