Charter Document - 02440003
Charter Number: | 02440003 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1106 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p113) |
Charter:
Ego Iohannes gratia dei Bathoniensis episcopus futuris post me episcopis et omnibus ecclesie sancte filiis salutem Notum vobis facio quod ad honorem dei et sancti Petri al laboravi et ad effectum perduxi cum decenti auctoritate ut caput et mater ecclesia totius episcopatus de Sumerseta sit in urbe Bathonia in ecclesia sancti Petri cui beato apostolo et servitoribus eius monachis reddidi terras eorum quas aliquandiu iniuste tenueram in manu mea ita integre et libere sicut Alsius abbas ante me tenuit Et si quid meliorave vel acquisivi et quicquid boni super ipsas habetur totum reddidi potestati eorum Donavi etiam eis ad supplementum victus et vestitus eorum et ut augeatur conventus fratrum ibidem deo servientium et ad restaurandum thesaurum quem accepi de ecclesia eas terras quas de labore meo acquisivi et thesauro ecclesie emi scilicet v hidas in Westona quas emi a Patricio de Caurtia et terram Hugolini cum Barba scilicet Clafertonam Dochemeres feldam et Estonam et Herleiam et Arnemudam super mare et quicquid ad eas pertinet et unam domum in Batha et alteram in Wintonia De urbe vero Bathonia quam primum rex Willelmus et postea frater eius rex Henricus donaverunt sancto Petro pro elemosina sua et propter meam deprecationem hoc constitui ut omnes redditus ponantur ad perficiendum novum opus quod incepi Preterea quecumque acquisivi in ornamentis ecclesiasticis in cappis in palliis in cortinis in dorsalibus in tapetis in crucibus in textubus in calicibus in fi lactariis et quicquid de proprio addidi in capella episcopali et plenarium armarium meum pannos etiam meos scitos et coclearia argentea et omnem omnino supellectilem domus mee perpetuo et hereditario iure donavi sancto Petro et monachis eius pro remissione peccatorum meorum Quicumque ergo hanc donationem meam infregerit dei et sanctorum apolostorum Petri et Pauli et omnium sanctorum et mea quamvis peccatoris auctoritate anathema sit Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCVI regnante Henrico filio magni Willelmi Northamannorum ducis et Anglorum regis Anselmo archiepiscopo anno ordinationis nostre nono decimo indictione xiiii Et ut rata et inconvulsa permaneret hec nostra constitutio signo sancte crucis eam manu mea confirmavi et idoneos testes adhibui quorum nomina sunt Herevius episcopus Herleuuinus abbas Glast Walkerius archidiaconus Rodbertus archidiaconus Girbertus archidiaconus Agelbertus capellanus Vitalis clericus Walterius Hosatus vicecomes Hildebertus dapifer Turoldus Willelmus Athelardus filius Fastradi et omnes alii milites et ministri mei qui affuerunt