Charter Document - 02439047

Charter Document - 02439047


Charter Number: 02439047
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1227
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Wintoniensi salutem et apostolicam benedictionem Benedictus Deus qui ex his que mala videntur frequenter bona dignatur elicere et que timentur cedere ad dispendium ad compendium revocare Cum igitur super discordia que inter karissimum in Cristo filium nostrum F[redericum] illustrem Rom imperatorem semper augustum et regem Sicilie et Lombardos exorta fuerat per studium nostrum auctore pacis Deo cooperante salubriter sit provisum ut idem imperator ad transfretandum in instanti Augusto magnifice prout imperialem decet excellentiam se attingat multitudinem navium et alia que tanto negotio congruunt studiosissime preparando sicut eo nobis per sollempnes nuntios et litteras insinuante letantes audivimus et ipsa rei evidentia prout ab his qui viderunt asseritur clarius manifestat Sperantes quod Deus exurgens iudicare disposuit causam suam et Ier[usa]lm sicut diebus pristinis restaurare mandatum quod de predicanda cruce dudum sede apostolica accepisti duximus innovandum fraternitatem tuam sollicitantes et hortantes attente ac per apostolica scripta tibi mandantes quatinus iniuncte tibi predicationis officium exerceas studiose magnos et parvos secundum datam sibi Deo prudentiam sedulis exortationibus inducendo ut in instanti Augusto quo generale passagium est indictum impendant suum dicte Terre Sancte subsidium modis omnibus quibus possunt Crucesignatos autem ut occasione cessante in ipso passagio transeant efficaciter moneas et si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam nisi quos evidens necessitas excusaverit sublato appellationis impedimento compellas Dat Lat id[ibus] Ian[uarii] pontificatus nostri anno xi