Charter Document - 02439001

Charter Document - 02439001


Charter Number: 02439001
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1214
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili patri in Cristo S[tephano] Dei gratia Cant[uariensi] archiepiscopo totius Anglie primati et sancte Romane ecclesie cardinali P[etrus] divina permissione Wintoniensis ecclesie minister humilis salutem et debitam patri reverentiam Noverit paternitas vestra quod prior et monachi Coventr et canonici Lich gratia spiritus sancti invocata unanimiter elegerunt in pastorem et pontificem ecclesie sue W[illelmum] archidiaconum Huntingdon Nos vero et dominus Willelmus Briewerr et sancte Marie de Ebor et de Seleby abbates qui domini regis vices in hac parte gerimus electioni illi prebuimus assensum eam ex parte domini regis gratam et ratam habentes Unde vobis mandamus quatinus munus vestre confirmationis electioni illi apponere velitis et in huius rei testimonium has litteras nostras patentes vobis mittimus Teste me ipso apud Sutton xiii die Iulii anno regni domini regis Iohannis sextodecimo