Charter Document - 02430114
Charter Number: | 02430114 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1205-1238 Volume 9 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1219 - 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Viris venerabilibus et in Cristo dilectis decano et capitulo Burdegalen P divina miseratione Wintonien[sis] ecclesie minister humilis salutem et sincere dilectionis affectum Quia bone memorie archipresulem vestrum audivimus decessisse discretionem vestram rogamus atque monem[us in domino] diligenter quatinus circumspectis status terre vestre et regis Angl[ie] circumstantiis qui in defensione et custodia Rom[an]e ecclesie consistit in provisione pastoris taliter vos habeatis quod et dignitas ecclesie vestre illibata servetur et vos et ecclesia vestra quantum ad regem naturalem dominum vestrum gaudere debeat temporalibus incrementis Et quoniam huiusmodi negotium aliquantam deliberationem capit consulimus in domino quatinus pensatis omnibus sicut prediximus honore videlicet ecclesie vestre et utilitate atque patrie tranquillitat[ate] in hoc facto provide et consulte vos studeatis habere Nos vero quantumcumque cum honestate poterimus ad executionem boni propositi vestri et alios [consiliaros] domini regis pro nos habebitis et benignos Valeat universitas vestra semper in domino