Charter Document - 02430112

Charter Document - 02430112


Charter Number: 02430112
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

P Dei gratia Wintonien[sis] episcopus nobili viro et amico in Cristo karissimo domino H de Burg iusticiario Anglie salutem in domino Super hoc quod significastis nobis per litteras vestras de terra que fuit Walteri de Hauvill committenda Galfrido et Gilleberto de Hauvill qui custodiunt gilfalcones domini regis sciatis quod multum placeret nobis eorum promotio et inde honorem plurimum domino regi credimus provenire Volumus tamen vos scire quod dominus rex super eadem terra scripsit domino legato in vigilia circumcisionis cum apud Saresb fuimus ut custodiam eiusdem terre committerit de consilio vestro Henrico de Hauvill et credimus quod dominus legatus super eodem negocio scripserit vobis Unde consulimus vobis quatinus huic negocio supersedeatis donec inde tractatum habueritis cum domino legato Nos quidem predictorum Galfridi et Gilleberti et aliorum qui domino regi servicium faciunt gratam haberemus promotionem Super hiis et aliis voluntatem vestram nobis rescribatis scientes quod multum desideramus loqui vobiscum Valet[e] semper in domino