Charter Document - 02430083

Charter Document - 02430083


Charter Number: 02430083
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1211 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit P[etrus] Dei gratia Wyntoniensis episcopus eternam in domino salutem Que predecessoribus pie et rationabiliter sunt statuta rati successorum habitatione convenit confirmari ut que bono inchoata sunt principio pluribus munita suffragiis procedant firmius ad effectum Ea propter ad notitiam omnium volumus pervenire nos divine pietatis intuitu et pro salute anime nostre et animarum predecessorum nostrorum Wyntoniensium episcoporum confirmasse ecclesie beate Marie de Wynteneia et monialibus ibidem Deo servientibus ecclesiam sancti Stephani de Westpersolte cum omnibus ad eam pertinentibus post decessum Willelmi de London eiusdem ecclesie rectoris in usus proprios convertendam sicut bone memorie Godefridus predecessor noster eis noscitur concessisse Statuimus etiam quod ad earundem moniali[um] presentationem per nos vel per successores nostros Wyntonienses episcopos perpetuus vicarius in eadem ecclesia instituatur ad sui sustentationem rationabilem vicariam habitturus salvis in omnibus iure episcopali auctoritate et dignitate Wyntoniensis ecclesie Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetuum robur optineant scriptum istud sigilli nostri testimonio duximus roborandum Hiis testibus magistro Alano de Stok officiali nostro magistro Eustacio de Faucunberge magistro Roberto Basset Gregorio Ricardo capellanis Dionisio clerico Ricardo de Elmaham Ricardo de Berking Roberto de Cerne clericis Willelmo de Sorwell Iohanne de Karitate Iohanne de Coleviir militibus et multis aliis