Charter Document - 02430081

Charter Document - 02430081


Charter Number: 02430081
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

P[etrus] dignatione divina Wintoniensis ecclesie minister humilis S[tephano] venerabili priori totique conventui Wintoniensi salutem et sincere vinculum caritatis Cum simus secundum apostolum invicem alter alterius membrum mutuis nos debemus caritatis operibus prevenire et ita sollicite providere quod partes singule suo toti conveniant et ad honorem corporis cedat membrorum proportio singulorum Nos autem quibus in hoc spirituali corpore gratia divina cooperantibus vobis capitis attribuit dignitatem sicut loco sic volumus officio premunire et taliter nos gerere domino suffragante quod totius corporis forma de capite capiat decoris pariter et honoris augmentum Vestris igitur postulationibus annuentes decimas de dominico Berthone vestre Wint[onie] tam de terris quam animalium nutrimentis decimas etiam feni et molendinorum de dominicis vestris sicut eas hactenus predecessorum nostrorum temporibus pacifice possedistis vobis et per vos ecclesie Wintoniensi episcopalis auctoritate officii confirmamus Concedimus insuper vobis ne de novalibus vestris que propriis manibus aut sumptibus colitis cuiquam decimas exolvere debeatis sed usibus conventus cedant penitus profuture In huius autem rei testimonium presentem cartam annotari fecimus et sigilli nostri munimine roborari Act Rom id Octobris per manum P Russinol sigilli nostri custodis sub hiis testibus Iohanne bartonario et Germano et Waltero monachis Wintoniensibus []