Charter Document - 02430058
| Charter Number: | 02430058 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Winchester 1205-1238 Volume 9 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Indulgence |
| Date: | 1212 - 1215 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus Dei gratia Wyntoniensis episcopus universis Cristi fidelibus per episcopatum Wyntoniensem constitutis salutem in eo qui salus est fidelium Sicut ait apostolus Exercitatio corporis que consistit in ieiuniis vigiliis et aliis carnis macerationibus ad modicum utilis est pietas vero ad omnia valet promissionem habens vite que nunc est et future Dominus noster Ihesus Cristus inter opera pietatis sex quasi pre ceteris laudabiliora et magis meritoria nobis enumerat commendat et docet implenda dicens Esurivi et dedistis michi manducare sitivi et dedistis michi bibere hospes fui et collegistis me nudus et cooperuistis me infirmus et visitastis me in carcere et venistis ad me Executoribus horum pietatis operum benedictionem et celestis regni gloriam repromittit dicens Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi Neggligentibus autem et omittentibus opera misericordie maledictionem intentat et penam ignis eterni dicens Ite maledicti in ignem eternum qui preparatus est diabolo et angelis eius Attendendum est igitur filii karissimi et altius in cordibus vestris reponendum quam necessarium et quam sit meritorium saluti animarum nostrarum pietatis operibus perpetuis indulgere per que nobis benedictio repromittitur et eterne vite beatitudo comparatur Ecce apud Suthewerk hospitale vetus ad susceptionem pauperum pridem constructum miserabili quodam incendio totum in cineres et favillas est redactum et quia locus in quo illud vetus hospitale erat fundatum ad susceptionem et inhabitationem pauperum minus idoneus et minus erat neccesarius tum propter angustiam loci tum propter aque defectum et alias multas incommoditates de nostro et prudentum virorum consilio transferetur et transplantatur in locum alium maioris amplitudinis ubi aer purior est et serenior et aquarum uberior affluentia Cum autem huius novi hospitalis edificium multas et multiplices exigat expensas nec sine suffragio fidelium fine debito valeat consummari universitatem vestram rogamus monemus et exhortamur attentius et in remissionem peccatorum vestrorum vobis iniungimus quatinus secundum facultates vestras de bonis Deo vobis collatis in edificium huius novi hospitalis manum misericordie porrigatis et nuntios eiusdem hospitalis ad vos pro necessitatibus pauperum ibidem suscipiendorum et alendorum venientes pie caritatis affectu recipiatis ut per hec et alia que feceritis pietatis opera ab ipso qui bonorum omnium retributor est pius et misericors Deus post huius vite decursum eterne beatitudinis mercedem reportetis Nos autem de misericordia Dei et meritis gloriose virginis Marie et apostolorum Petri et Pauli et sancti Thome martiris et sancti Swithuni confidentes omnibus in Cristo pie credentibus qui predictam domum et pauperes ibidem cohabitantes largitionibus elemosinarum suarum pietatis oculo respexerint confessis videlicet corde contritis et vere penitentibus de iniuncta sibi penitentia viginti dies relaxamus et orationum ac beneficiorum que fiunt in ecclesia Wyntoniensi et aliis ecclesiis per episcopatum Wyntoniensem constitutis auctore domino participes esse concedimus Semper in domino valete
