Charter Document - 02430057

Charter Document - 02430057


Charter Number: 02430057
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1212 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

P[etrus] Dei gratia Wyntoniensis episcopus universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Cum hospitale sancti Thome martiris de Suthewerk incendio miserabili totum esset in cineres et favillas redactum tractatum habuimus cum Martino priore et canonicis sancte Marie de Suthewerk super statu hospitalis reformando et de assensu eorundem canonicorum propter angustiam loci in quo prius hospitale fuit fundatum et propter alias multas et varias incommoditates communicato bonorum et prudentum virorum consilio decrevimus et ordinavimus quod hospitale transferetur in locum maioris amplitudinis ubi aer est serenior et aquarum decursus uberior Translatum est itaque pro parte et de novo fundatum in fundo Wyntoniensis ecclesie ubi domino cooperante iam ad usus pauperum quedam sunt edificia constructa Attendentes autem pium devotionis affectum quem dilectus in Cristo A archidiaconus Surr gerit circa fratres sorores et pauperes eiusdem hospitalis auctoritate pontificali concessimus et commisimus ei tam in exterioribus quam in interioribus curam et custodiam dicti hospitalis et fratrum ac sororum et omnium bonorum ad eos pertinentium Valet[e]