Charter Document - 02430049

Charter Document - 02430049


Charter Number: 02430049
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit P divina miseratione Winton[iensis] ecclesie minister humilis salutem in domino Ex officio pastorali tenemur viros religiosos qui pauperes spiritu esse pro Cristo neglectis lucris temporalibus elegerunt speciali affectu diligere fovere pariter et creare eorumque quieti sollicite providere ut tanto uberiores fructus de continua in lege Dei meditatione percipiant quanto conturbationibus malignorum amplius fuerint ex patroni provisione et ecclesiastica defensione securi Hinc est quod universitati vestre notificamus nos divine caritatis instinctu de assensu conventus ecclesie nostre Winton[iensis] fundasse domum religiosam ordinis magni patris Augustini in honore Dei et gloriose semper virginis eiusdem Dei genitricis Marie apud Seleburne ibidemque canonicos regulares instituisse ad quorum sustentationem et hospitum et pauperum susceptionem dedimus concessimus et presenti carta nostra confirmavimus eisdem canonicis totam terram quam habuimus de dono Iacobi de Acangre et totam terram cursum aque boscum et pratum que habuimus de dono Iacobi de Nortone et totam terram boscum et redditum que habuimus de dono domini H regis Anglie cum omnibus predictarum possessionum pertinendis Dedimus etiam et concessimus in proprios usuus eisdem canonicis ecclesiam predicte ville de Seleburne et ecclesias de Basing et de Basingestok cum omnibus earundem ecclesiarum capellis libertatibus et aliis pertinentiis salva honesta et sufficienti sustentatione vicariorum in predictis ecclesiis ministrantium quorum presentatio ad priorem predicte domus religiose de Seleburne et canonicos eiusdem loci in perpetuum pertinebit Preterea possessiones et redditus ecclesias sive decimas quas in episcopatu nostro adempti sunt vel in posterum Deo dante iustis modis poterunt adipisci sub nostra et Winton[iensis] ecclesie protectione suscepimus et episcopalis auctoritate officii confirmavimus eadem auctoritate firmiter inhibentes ne quis locum in quo divino sunt officio mancipati seu alias eorum possessiones invadere vi vel fraude vel ingenio malo occupare audeat vel etiam retinere aut fratres conversos servientes vel homines eorum aliqua violentia perturbare sive fugientes ad eos causa salutis sue conservande septis domus sue violenter presumat extraere Precipimus autem ut in eadem domo religiosa de Seleburne ordo canonicus et regularis conversatio secundum regulam magni patris Augustini quam primi inhabitatores professi sunt in perpetuum observetur et ipsa domus religiosa cuius libet alterius domus religiose subiectione libera permaneat et in omnibus absoluta salva in omnibus episcopali auctoritate et Winton[iensis] ecclesie dignitate Quod ut in posterum ratum permaneat et inconcussum presenti scripto et sigilli nostri patrocinio duximus confirmandum Hiis testibus domino Waltero abbate de Hyda domino Waltero priore de Sancto Swipuno domino Stephano priore de Motesfonte magistro Alano de Stok magistro Willelmo de Sancte Marie Ecclesia tunc officiali nostro Luca archidiacono de Surr magistro Hunfrid de Millers Henrico et Hugone capellanis Roberto de Clinchamp et Petro Rossinol clericis et multis aliis Dat apud Wives per manum P de Cancellis in die sanctorum martirum Fabiani et Sebastiani anno domini millesimo ducentesimo tricesimo tercio