Charter Document - 02430038

Charter Document - 02430038


Charter Number: 02430038
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1206 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit P[etrus] Dei gratia Wintoniensis episcopus eternam in domino salutem Que religiosis locis pia fidelium largitione sunt collata ut apud ea solidius permaneant auctoritate pontificali expedit confirmari Ea propter ad notitiam omnium volumus pervenire nos divine pietatis intuitu confirmasse monialibus de Etton ecclesiam de Chauton cum omnibus pertinendis suis sicut bone memorie Henrico rege Anglie eis legitime est concessa et predecessoribus nostris confirmata Confirmamus etiam eis antiquas et debitas pensiones scilicet novem marcas de ecclesia de Chauton cum capella de Iddesworth et septem marcas de capella de Katerinton et tres marcas de capella de Blanewrth et tres marcas de capella de Clenefeld Et ut hec nostra confirmatio perpetuum robur optineat firmitatis eam presentis sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus magistro E[ustachio] de Fauceb magistro Roberto Basset magistro Alano de Stok magistro Philippo de Faukeberg Ricardo capellano Dionisio clerico Ricardo de Berkyng Ricardo de Elmham clericis et aliis multis