Charter Document - 02430032

Charter Document - 02430032


Charter Number: 02430032
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1206 - 1211
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Petrus permissione divina Winton[iensis] ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Viris religiosis in petitionibus suis honestis specialiter intendere nos oportet ut tanto liberius suo serviant creatori quanto ecclesie Dei prelatos sibi senserint in necessitatibus benignius suffragari Ea propter nos religionem et caritatem abbatis et conventus monasterii sancti Michaelis de Periculo Maris pia consideratione pensantes ecclesias de Basing et de Seleburn in dioecesi nostra sitas cum omnibus pertinentiis suis eis auctoritate pontificalis officii confirmamus et pensiones etiam quas in eisdem ecclesiis bone memorie Godfridus predecessor noster pietatis intuitu noscitur concessisse sicut in eius scripto autentico plenius continentur In huius autem confirmationis nostre testimonium presentem eis cartam duximus concedendam Testibus hiis magistro Iohanne de London magistro Alano de Stok magistro Roberto de Pavill magistro R[oberto] Bass[et] R decano Winton[iensi] et multis aliis per manum P[etri] Russignol sigilli nostri custodis