Charter Document - 02430031

Charter Document - 02430031


Charter Number: 02430031
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1227
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Petrus Dei gratia Wyntoniensis episcopus eternam in domino salutem Zelus domus Dei nos comedit quo succensi cultum divinum in capella de Merewelle bone memorie domino Henrico episcopo predecessore nostro constitutum duximus renovare et pia adiectione ampliare In primis igitur predecessoris nostri vestigiis inherentes statuimus quod quatuor capellani honesti per episcopum Wyntoniensem qui pro tempore fuerit eligantur et in dicta capella instituantur in ea perpetuo ac iugiter servituri Adicimus quoque quod unum diaconum teneant qui eis in ecclesia et domo deserviat Isti autem capellani simul vivant simul dormiant simul comedant in domibus quas ad opus eorum infra septa nostra eis fecimus edificari Ipsi quoque singulis annis unum ex se eligant cui tam in ecclesia quam extra tanquam priori obediant et si ipsi in electione concordare nequiverint unus eorum per officialem episcopi ad illum annum preficiatur Nullus itaque sine prioris licencia speciali se ab horis canonicis absentet nec communi refectione et qui contra fecerit graviter arguatur nisi infirmitate excusetur Item nullus extra iaceat de nocte sine speciali licencia prioris Prior autem ad hoc licenciam non concedat sine iusta causa Item prior nulli licenciam det se absentandi ut ultra octo dies extra maneat sed si aliquem ex aliqua necessitate maiori tempore abesse oporteat ab officiali episcopi licencia requiratur Si quis autem sine licencia extra domum pernoctaverit quot noctibus absens fuerit sine licencia tot denarii de suo vestitu subtrahuntur preter penam priore canonice infligendam Item nulli licencia detur se absentandi per ebdomodam ultra tres vices per annum et si quis vel per licenciam prioris vel sine licencia per plures vices vel diutius quam statutum est se absentaverit pena gravior per officialem infligatur Prior autem duobus simul se absentandi licenciam nulla ratione concedat Si autem aliquis ex consuetudine sine licencia se absentaverit nec per penas inflictas se emendaverit tanquam criminosus per officialem domo perpetuo expellatur et alter subrogetur Ipse autem prior quod de aliis statuimus in se observet scilicet ut sine iusta et rationabili causa [nec] ab horis canonicis nec domo se absentet et si frequentius vel diutius quam oportet absens fuerit officiali episcopi denuncietur ut per ipsum corrigatur Cum autem ipse prior ex necessitate absens fuerit vices suas interim alicui de sociis committat Quicquid autem pene peccuniarie alicui infligitur per priorem communibus usibus applicetur Preterea de hiis que communiter eis perveniunt undecumque absens ex quacumque causa nichil recipiat sive cum licencia sive sine licencia se absentaverit sed totum cedat in usus residencium Item quicumque capellanus de incontinentia convictus fuerit vel per testes vel per facti evidenciam vel per prolis susceptionem sine spe restitutionis ammoveatur similiter si de alio turpi crimine convictus fuerit Item ad divina officia conveniant in cappis nigris et superpelliciis Divina vero officia secundum Saresber celebrentur ita quod in aurora matutinum officium dicatur et prima continue Post primam missa pro fidelibus celebretur Postea vero fiat interpolatio ad privatas orationes et missas privatas Deinde ad tertiam conveniant qua finita missa canonica celebretur et postea sexta dicatur et si dies solempnis ieiunii fuerit nona ante prandium dicatur aliis vero diebus post prandium Vespere et completorium hora congrua dicantur et omnia cantando etiam ferialibus diebus Post hec de stipendiis dictorum capellanorum decretum domini Henrici episcopi renovantes statuimus ut duodecim libras et viginti solidos ad lumen ecclesie habeant de scac[c]ario Wynt[oniensis] episcopi qui pro tempore fuerit quas prior ad opus eorum recipiat quatuor temporibus solitis et unicuique viginti solidos tribuat ad vestitum Octo vero libras residuas prior retineat et expendat in communes usus consilio aliorum Preterea mansos extra portam ad usus proprios predecessore nostro illis concessos eis ad usus communes confirmamus Preter hec et quinquaginta quarteria grani ad usus eorum communes adicimus que rector ecclesie de Stokes eis annuatim ministrabit ad quinque terminos quorum primus est festum sancti Michaelis in quo cariare faciet tria quarteria frumenti et tria ordei et quatuor parva quarteria avene apud Merewell in festo sancti Nicholai totidem in festo Purificationis totidem in festo sanctorum Philippi et Iacobi totidem in festo apostolorum Petri et Pauli totidem Recipient etiam annuatim dicti capellani predicto rectore ecclesie de Stokes quatuor rationabiles carectatas feni in tempore fenedii Prior autem in fine anni de omnibus receptis et expensis rationem reddat et si quid remanserit in communes usus communi consilio expendatur ita quod inter eos minime dividatur Hec ita ad presens statuimus successoribus nostris potestate reservata secundum Deum et temporis conditionem ordinationem nostram in melius commutandi Ut autem hec nostra constitutio seu collatio futuris temporibus rata et inconcussa permaneat eam presentis carte et sigilli nostri munimine confirmavimus Dat apud Merewelle anno ab incarnatione domini mccxxvi dominica secunda Quadragesime