Charter Document - 02430014
Charter Number: | 02430014 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1205-1238 Volume 9 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1207 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit P[etrus] divina miseratione Wyntoniensis episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divine pietatis intuitu confirmasse priori et monachis ecclesie beati Andree de Hamele pensionem trium marcarum in ecclesia de Stokes annuatim percipiendam quam ex concessione bone memorie Ricardi quondam Wyntoniensis episcopi predecessoris nostri predicti prior et monachi sunt adepti sicut in carta eiusdem episcopi plenius continetur Ut autem hec nostra confirmatio futuris temporibus rata permaneat eam presentis carte et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Philippo de Lucy Philippo de Fakkenberge magistro Hunfrido de Milleriis magistro Alano de Stokes Galfrido de Cauz Willelmo capellano Dionisio de Burgolio Petro de Cancell Willelmo filio Hunfridi Hugone de Capell Rogero de Rothomago et multis aliis