Charter Document - 02430013
Charter Number: | 02430013 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1205-1238 Volume 9 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Petrus Dei permissione Wintoniensis ecclesie minister humilis salutem in domino Inproprie loquimur si domino Deo nostro cuius est terra et plenitudo eius dare aliqua nos dicamus qui etiam si qua bona fecerimus servos nos debemus inutiles protestari Nichil enim boni homo possidet nisi quod accepit de divine gratie largitate unde propheta Quid retribuam domino pro omnibus que retribuit michi Preterea si aliquibus bona facere videamur non nobis procul dubio set divine sunt potius gratie ascribenda Quia neque qui plantat neque qui rigat est aliquid secundum apostolum set qui incrementum dat Deus Suum est ergo quod homo quandoque movetur ad bonum ad eum refertur si concepta voluntas perfectionis sortiatur effectum Ideoque quia cooperatores suos esse voluit qui tamen per se omnia fecit ad ingratitudinis vitium removendum satagere nos oportet ut eius auxilio suffragante ad ampliandum cultum eius specialiter operam demus et aliis nichilominus pietatis operibus devotius insistamus ne nos qui plus ceteris in hoc mundo recepisse aliquid cernimur sicut dicit beatus Gregorius mundi auctore gravius iudicemur Inspirante igitur eo quo omne datum optimum et omne donum perfectum de assensu et voluntate venerabilis fratris Wygorn episcopi diocesani concessimus omnipotenti Deo manerium et ecclesiam de Hales cum capellis et aliis pertinendis libertatibus et aliis consuetudinibus suis ad fundandam ibi abbathiam sub Premonstratensis ordinis disciplina abbati et fratribus ibidem Deo servientibus qui pro tempore fuerint perpetuum profuturam Quod quidem dominus Iohannes Anglie rex illustris nobis ad hoc contulerat et carta sua propria confirmarat quam cartam ad maiorem rei evidentiam pariter cum nostra fratribus loci duximus concedendam Volumus ergo ut iam[dicti] abbas et fratres predictum manerium et ecclesiam habeant et teneant libere et pacifice sicut in carta predicti domini plenius continetur Volumus etiam ut ibi sit perpetuo abbas et fratrum conventus sicut supranotavimus qui Deo et gloriose virgini Marie devote et humiliter famulentur et pro salute iamdicti domini regis Iohannis et animabus omnium progenitorum suorum et pro salute nostra et omnium episcoporum Wintoniensium specialiter tam predecessorum quam successorum nostrorum et pro omni populo Christiano generaliter orationibus et tam hospitalitatis quam elemosinarum suffragiis interpellent et regulam Premonstratensis ordinis pariter et disciplinam observent Nobis vero et omnibus episcopis Wintoniensibus successoribus nostris qui pro tempore fuerint in abbathia predicta ius patronatus perpetuo duximus retinendum Ut autem factum istud ratum plenius habeatur et firmum et nulla possit malitia vel fraude dissolvi concessionem istam presenti carta duximus confirmandam et sigilli nostri munimine roborandam Hiis testibus Waltero Wygorniensi episcopo Simone Exoniensi Willelmo Coventrensi episcopis domino Pandulpho Norwycensi electo Petro archidiacono Surr Hugone Foliot archidiacono Salepsbur magistro Alano de Stole Ricardo capellano nostro Henrico de Leghia clerico Dionisio clerico Roberto de Clinchamp clerico Willelmo de Batilli Iohanne de Caritate Rogero Alis Hugone Maleth Willelmo Cumyn Waltero filio Radulphi