Charter Document - 02430011
Charter Number: | 02430011 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1205-1238 Volume 9 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1206 - 1211 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus Dei gratia Wintoniensis episcopus universis ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino Sicut ex instrumento publico bone memorie Godefridi quondam Wintoniensis episcopi predecessoris nostri percepimus R[obertus] quondam Exon episcopus monialibus de Godestowe xx solidos in ecclesia de Farendon que sita est in Wintoniensi diocesi annuatim percipiendos tanquam patronus caritatis intuitu assignavit cuius assignationem bone memorie R[icardus] Wintoniensis episcopus tanquam diocesanus carta propria confirmavit predictus autem Godefridus predecessor noster ipsius inherens vestigiis favorem suum predicte concessioni apposuit et donationem predictam per cartam suam autenticam approbavit Nos igitur eis in hiis que pie gesserunt succedere cum Dei adiutorio cupientes predictorum xx solidorum annuam pensionem sicut in predecessorum nostrorum autenticis continetur predictis monialibus et ecclesie sue auctoritate pontificalis officii presentis carte patrocinio roboramus et sigilli nostri appositione munimus Hiis testibus magistro Iohanne de London Gregorio capellano magistro Roberto de Pavilly magistro Roberto Basset magistro Alano de Stokes magistro Thoma de Ely magistro Petro Russig[nol] Galfrido de Calce et Dionisio clericis et multis aliis