Charter Document - 02430003
Charter Number: | 02430003 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1205-1238 Volume 9 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus divina miseratione Winton[iensis] ecclesie minister humilis karissimo sibi in Cristo venerabili abbati de Bordel salutem in domino Memoriter retinetis quod vobis pro relicta bone memorie domini Willelmi de Camvil pro centum et viginti marcis fideiussoribus constitutis nobis statutis terminis fideliter persolvendis de quibus dilecto nostro abbati de Hales sexaginta marcas audivimus vos solvisse triginta marcas in presenti Natali domini et in Pascha proximo sequente residuum solvere promisistis Volumus igitur et mandamus quod venerabili fratri domino Waltero Dei gratia Wigorn episcopo dictas sexaginta marcas nostro nomine numeretis receptis eiusdem litteris de solucione nostro nomine facta eidem Dat apud Suwerk iii non Decembri anno domini M ducentesimo tricesimo septimo