Charter Document - 02420250
| Charter Number: | 02420250 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ratification |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos [presens] scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynton ecclesie minister salutem in domino Noverit universitas vestra nos ratam habere compositionem factam inter abbatissam et conventum de Wherewell ex una parte et Philippum personam et magistrum A vicarium ecclesie de Nywecherch ex altera parte super quibusdam decimis et duabus acris terre sicut continetur in rescripto decani et cancellarii et prioris Hospital de Lyncoln quibus dominus papa causam illam commiserat terminandam Et ut eadem compositio inter ipsas ecclesias perpetue valitura firma et inconcussa permaneat in posterum auctoritate pontificali eam confirmamus Dat apud Wynton iii idibus Ianuarii per manum Philippi clerici nostri pontificatus nostri anno duodecimo
