Charter Document - 02420246

Charter Document - 02420246


Charter Number: 02420246
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ruling
Date: 1189 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G dei gratia episcopus Winton et R archidiaconus Winton et G prior de Suiwic omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noverit universitas vestra quod controversia que vertebatur inter abbatem et conventum Tavist et Willelmum clericum super vicaria ecclesire de Pidrewine et iiii acris terre in eadem villa quam ex mandato summi pontificis suscepimus fine debito terminandam vocatis coram nobis auctoritate apostolica et nostra utrisque partibus tali concordia utriusque partis assensu in presentia nostra amicabiliter facta conquievit inperpetuum scilicet quod memoratus abbas et conventus Tavistoch concesserunt dicto Willelmo clerico monachatum in domo sua cum voluerit Dum autem in seculari habitu morari voluerit concesserunt ei dimidiam marcam argenti singulis annis ad festum sancti Egidii per manum abbatis percipiendam Cum autem deo inspirante monachus esse voluerit abbas quicunque pro tempore extiterit ex propriis sumptibus eum monachabit Concesserunt etiam ei i acram terre tenendam de illis in manerio de Wrinton que dicitur Wigthote reddendo inde annuatim iiii solidos abbati de Tavist ad festum sancti Rumoni pro omni servitio exceptis utibannis que dabuntur per hidagium Preterea concesserunt ei dare illam acram terre cui voluerit per idem servitium et quociens sepedictus Willelmus clericus per illos transierit in eundo et redeundo corredium suum ei honorifice concesserunt Memoratus vero Willelmus clericus totum ius quod clamaverat in vicaria illa et in illis iiii acris de Pidrewine abbati et monachis de Tavist quiete in perpetuum clamavit Affidavit etiam quod si quis parentum suorum calumpniam super vicaria vel illis iiii acris adversus monasterium de Tavist aliquando moveret ipse in quantum posset omnibus restiteret et ius ecclesie de Tavist cum omni posse suo tueretur et ut hec concordia coram nobis facta stabilis et firma in perpetuum permaneat presens scriptum sigillorum nostrorum confirmavimus appositione