Charter Document - 02420243
Charter Number: | 02420243 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, Episcopal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister eternam in domino salutem Ea que religiosis domibus pia fidelium largitione com feruntur perpetua debent stabilitate gaudere et ne malignantium molestiis agitentur episcopalis auctoritatis munimine roborari Inde est quod ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam nos divino intuitu ratam habere donationem quam Willelmus de Humeto fecit ecclesie de Suwica de ecclesia sancti Nicholai de Westburhunta sicut carta eiusdem Willelmi testatur quam vidimus et propriis manibus con tractavimus Nos quoque canonicos predicte ecclesie Suwic ad iam dictam ecclesiam de Westburhunt ad predicti Willelmi presentationem canonice admisimus Attendentes etiam religiosam conversationem predictorum fratrum et devotionis sinceritatem quam erga nos et ecclesiam nostram habere noscuntur eis ad sustentationem hospitalitatis pie indulsimus statuentes ut ipsi omnes fructus et obventiones prescripte ecclesie de Westburhunt integre et quiete percipiant et vicario perpetuo qui in eadem ecclesia ad presentationem ipsorum per nos et successores nostros ministrabit et nobis de spiritualibus et sinodalibus respondebit ad sustentationem ipsius quadraginta solidos annuos assignent Ut igitur sepedicti canonici Suwic memoratam ecclesiam de Westburhunt cum omnibus pertinentiis suis sicut predictum est in liberam et perpetuam elemosinam possideant eam ipsis presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmamus salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wint ecclesie Dat apud Biternam per manum Reginaldi clerici nostri vi kalendis Februarii pontificatus nostri anno sexto Testibus hiis Gregorio Rogero Willelmo capellanis magistro Thoma de Linteberg Gaufrido de Gorham canonico magistro Terrico Robeno de Cornevill Godefrido Hunfrido Simone Iohanne de Luci Willelmo clericis Stephano de Exclusa Godefrido de Andeli militibus Hugone de sancto Phileberto Willelmo Belet Aluredo de Quinci et multis aliis