Charter Document - 02420242
Charter Number: | 02420242 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, Episcopal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynt ecclesie minister salutem in Cristo perpetuam Universitati vestre volumus innotescere quod controversia que vertebatur inter G priorem et canonicos sancte Marie de Suthewyk et magistrum Alexandrum personam ecclesie sancte Marie de Menestoke super decimis de dominio Thome de Wyndesor apud Suberton quas idem Thomas sicut laicus eisdem canonicis dedisse et confirmasse dinoscitur in hunc modum amicabili compositione coram nobis sopita est scilicet quod prenominati canonici de Suthewyk perpetuo percipient decimas de predicto dominio et nomine aliquarum dem decimarum prescripte ecclesie de Menestoke in cuius parochia esse dinoscuntur singulis annis dimidiam marcam argenti persolvent in Pascha Huic autem compositioni nostrum prestitimus assensum et favorem et ut perpetuis temporibus inter nominatas de Suthewyc et de Menestok ecclesias inviolabiliter observetur eam presentis cirographi testimonio et sigilli nostri huic inde appositi munimine roboravimus Dat apud Wynt per manum Reginaldi clerici nostri vi Kal Iulii pontificatus nostri anno vi Testibus hiis A archidiacono Surr et multis aliis