Charter Document - 02420234
| Charter Number: | 02420234 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1189 - 1204 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Godefridus de Luci dei gratia Winton episcopus concessi et dedi Ricardo filio Gilleberti pro servicio et homagio suo et heredibus suis totam terram de Tregudyn et de Trevithian quam idem [Ricardus et sui ante]cessores tam de me quam de antecessoribus meis pro quattuor solidis annuis in socagio hereditarie tenere solebant et similiter totam terram de Roskelli et de Kinavots quam de dono meo eidem Ricardo et heredibus suis contuli predictas scilicet terras de me et heredibus meis in feodo et hereditate perpetuo tenendas per servicium decime partis feodi unius militis Quod ut stabile semper perseveret et firmum presentis carte munimine et sigilli mei apposicione confirmavi Testibus hiis Ogero filio Ogeri Stephano de S[]sa Roberto de sancto Phileberto Godefrido de Andeli Adam de Melsa Roberto de Cornevill Willelmo de [] clericis et aliis
