Charter Document - 02420232

Charter Document - 02420232


Charter Number: 02420232
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1192 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

W dei gratia Rothomagensis archiepiscopus et G eadem gratia Wintoniensis episcopus dilecto sibi in Cristo abbati de Ramesya salutem in domino Litteras domini pape suscepimus in hec verba [] Quia igitur apostolicam iussionem dissimulare non possumus nec debemus et post tantum temporis intervallum solutionis dilatio late negligentie imputanda videtur iccirco tuam monemus industriam et hortamur et sincera tibi consulimus caritate quatinus infra diem nativitatis beate Virginis prenominatam pecuniam que ab apostolica sede cum precisa instantia ratione mutui postulatur undecumque redactam habeas et paratam ut nostra notitia et testimonio mediante sine dilationis excursu ad Romane curiam deferatur Alioquin memineris quod cum forma prescripta mandatum apostolicam exigimur suspensionis sentenciam in te incontinenti laturi et tuam supposituri ecclesiam interdicto

Markups

Names Markup:



W dei gratia Rothomagensis archiepiscopus et G eadem gratia Wintoniensis episcopus dilecto sibi in Cristo abbati de Ramesya salutem in domino Litteras domini pape suscepimus in hec verba []embed Quia igitur apostolicam iussionem dissimulare non possumus nec debemus et post tantum temporis intervallum solutionis dilatio late negligentie imputanda videtur iccirco tuam monemus industriam et hortamur et sincera tibi consulimus caritate quatinus infra diem nativitatis beate Virginis prenominatam pecuniam que ab apostolica sede cum precisa instantia ratione mutui postulatur undecumque redactam habeas et paratam ut nostra notitia et testimonio mediante sine dilationis excursu ad Romane curiam deferatur Alioquin memineris quod cum forma prescripta mandatum apostolicam exigimur suspensionis sentenciam in te incontinenti laturi et tuam supposituri ecclesiam interdicto