Charter Document - 02420231
Charter Number: | 02420231 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister eternam in domino salutem In communem omnium volumus devenire notitiam nos in presentia domini Iohannis illustris Angl[ie] regis de voluntate eius et assensu ad presentationem venerabilis in Cristo fratris nostri H Sarr episcopi admisisse magistrum Simonem de Petrag ad ecclesiam de Husseburn cum omnibus ad eam pertinentibus in perpetuam vicariam possidendam ipsumque in eadem ecclesia perpetuum vicarium instituisse reddendo inde pensionem annuam quinque marcarum argenti prebende de Burbech que est ecclesie Sarr salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Winton ecclesie Quod ne tractu temporis possit in dubium revocari presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus Actum est autem hoc apud Porecestr anno dicti regis Iohannis primo pontificatus nostri anno undecimo vi kl Maii sub presentia et testimonio venerabilium fratrum nostrorum Willelmi London Philippi Dunelm episcoporum et Galfridi filii Petri comitis Essex Willelmi Marescalli comitis de Penbrok Rogeri Bigot comitis Roberti filii Rogeri Hugonis Bardulf Willelmi Briwer Stephani de Turneham Roberti de Turneham Hugonis de Novilla Fulconis de Cancel Iohannis Maresch[alli] Gerardi de Canvill Hugonis Bovet Hugonis de Gaherst Stephani de Clay Philippi de Falcob Roberti de Cornevill magistri Willelmi de Turri Thome Basset