Charter Document - 02420225

Charter Document - 02420225


Charter Number: 02420225
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1204
Date type: Internal, Episcopal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister salutem in domino Cum ex officio pastorali ad pauperum Cristi curam teneamur viris religiosis qui ut nudum Cristum nudi sequntur omnia relinquerint circa curam convenit impendere diligentiorem Hinc est quod earumdem virorum paci et tranquillitati providere necessitatibus volentes subvenire dilectos in Cristo filios nostros canonicos regulares de Mottesfont locum et monasterium eorum quod dilectus in Cristo filius Willelmus Briwerr consilio nostro in eadem villa in honore summe et [in]dividue Trinitatis fundavit in nostram et sancte Winton ecclesie suscepimus protecctionem possessiones etiam et redditus ecclesias sive decimas quas in episcopatu nostro rationabiliter adepti sunt vel in posterum deo donante iustis modis sum adepturi eis speciali confirmamus auctoritate statuentes vel ullas possessiones eorum invadere vi vel fraude vel ingenio malo occupare audiat vel retinere aut fratres conversos servientes vel homines eorum aliqua violentia perturbare sive fugientes ad eos causa salutis sue conservande a septis curie sue violenter presumat extrahere Statuimus etiam ut in eodem monasterio de Mottesfont ordo et regularis conversatio secundum regulam magni patris Augustini imperpetuum observetur et ipsum rnonasterium a cuiuslibet alterius domus religiose subiectione liberum permaneat et absolutum Inter possessiones ipsorum has specialiter duximus exprimendas ex dono predicti W Briwerr totam terram quam habuit apud Mottesfont item decimas de essartis de Sombourn et decimas de terra et de essart de Hackel item decimam acram terre de predictis essartis item ecclesiam de Stok et ecclesiam Essel et ex dono Iohannis Briwer ecclesiam de parva Sombourn cum omnibus libertatibus et earum pertinentiis habendas et tenendas imperpetuum et in usus propriorum ipsorum canonicorum salvis competentibus vicariis perpetuis convertendas salvo in omnibus iure episcopali auctoritate et dignitate Winton ecclesie Quod ut inposterum ratum permaneat et inconcussum presenti scripto et sigilli nostri patrocinio duximus confirmandum Dat apud Winton per manum P clerici nostri iii Kalendis Septembris pontificatus nostri anno xv Testibus hiis G Umfrido capellanis I de Luci P de Luci R de Luci magistro Roberto magistro W de Turri Reginaldo Godefrido Michaele clericis et aliis