Charter Document - 02420222
Charter Number: | 02420222 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Godefridus dei gratia Winton[iensis] ecclesie minister humilis salutem in domino Ea que viris religiosis in usus vite sue pauperumque alimoniam canonice noscuntur esse collata scriptis et instrumentis autenticis communire decrevimus ut in posterum paci et securitati eorum provideatur qui se divinis mancipaverunt obsequiis Propterea ad omnium volumus pervenire notitiam nos vestigia pie memorie Ricardi predecessoris nostri sequentes concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie sancte Marie de Meritona et canonicis ibidem deo et beate Marie servientibus et servituris ecclesiam sancte Trinitatis et ecclesiam sancte Marie in Guldeford ita quod idem canonici singulis annis de ipso qui tenebit ecclesiam beate Marie nomine eiusdem ecclesie iii marcas percipient De Roberto vero de Scaldeford qui tenet ecclesiam sancte Trinitatis marcam annuam recipient quamdiu idem Robertus vixerit Et post eius decessum singulis annis iii marcas de eo qui postmodum in eandem ecclesiam ad canonicorum presentatione[m] instituetur sicut memoratus Ricardus predecessor noster eis concessit et carta sua confirmavit quam inspeximus et propriis manibus contractavimus Ordinationem vero iamdictarum ecclesiarum de vicariis idoneis in eis instituendis salvis eisdem canonicis pensionibus prenominatis nobis et successoribus nostris reservavimus Hiis t[estibus]