Charter Document - 02420205

Charter Document - 02420205


Charter Number: 02420205
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Reassessment
Date: 1192
Date type: Internal, Episcopal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Godefridus dei gratia Wynt ecclesie minister eternam in domino salutem Ad vestram volumus devenire notitiam bone memorie Ricardum predecessorem nostrum quondam Wynt episcopum sicut ex inspectione carte ipsius cognovimus concessisse et dedisse Terrico clerico perpetuam vicariam ecclesie de Hameledon cum omnibus ad eam pertinentibus reddendo ei et successoribus suis Wynt episcopis singulis annis nomine prefate vicarie duas marcas argenti Nos autem attendentes beneficium a predecessore nostro ei collatum modicum esse et ad vite ipsius sustentationem minus sufficiens predictam pensionem duarum marcarum usque ad unum bisantium ei divine pietatis intuitu remisimus et prefatam vicariam ei cum omnibus pertinentiis imperpetuum tenendam concessimus reddendo nobis et successoribus nostris Wynt episcopis nomine eiusdem vicarie unum bisantium annuatim infra oct sancti Michaelis Et ne tractu temporis possit aliqua suborriri dubitacio que sint ad prefatam vicariam pertinentia ea specialiter et expressim duximus designanda Velimus itaque quod idem T nomine vicarie sue percipiat omnes obventiones altaris et cimiterii et omnes minutas decimas undecumque provenerint et omnes alias obventiones excepta decima bladi Volimus insuper quod prefatus T habeat totam terram illam que pertinet ad vicariam quam Walterus presbiter qui ante ipsum vicariam illam habuit in predicta villa de Hameldon noscitur tenuisse Ut autem hec nostra concessio perpetue firmitatis robur optineat eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wynt ecclesie Dat apud Wynton per manum Rogeri clerici nostri quarto Kalendis Aprilis pontificatus nostri anno tertio Testibus hiis magistro A Surr archidiacono Olivero Mot magistro Alexandro Roberto de Cornevill Willelmo et Gregorio et Iohanne capellanis Godefrido Hunfrido Stephano clericis Stephano senescall Godefrido de Andely Willelmo filio Henrici Roberto de Portu Gileberto de Stanford militibus Gervasio camerario Iohanne de Mansa Gaufrido de Lucy Roberto Lohond