Charter Document - 02420198

Charter Document - 02420198


Charter Number: 02420198
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1203
Date type: Internal, Episcopal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynton ecclesie minister salutem in domino Ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam quod cum aliquando fuisset placitum in curia domini regis inter nos et Hugonem de Chikehull de passagio de la Heia de Ichene iuxta Hampton idem Hugo postea nobis et ecclesie nostre concessit et quietum clamavit de se et omnibus heredibus suis imperpetuum totum ius quod ad se vel heredes suos pertinere clamaverat in toto passagio aque de Ichene Nos vero eidem Hugoni et heredibus suis concessimus ut ipse et domestica familia sua et homines sui de Wolneston ad predictum passagium nostrum de la Heia imperpetuum transeant et redeant libere et quiete ab omni eiusdem pasagii consuetudine Et ut hec nostra concessio imperpetuum stabilis sit et firma eam presenti scripto et sigilli nostri appositione roboravimus Dat apud Merewell per manum Philippi clerici nostri vi Kalendis Iunii pontificatus nostri anno xiiii Hiis testibus Eustachio de Falcoberg Gregorio et Hunfrido capellanis Iohanne de Bidres Stephano de Exclusa Roberto le Hont Willelmo filio Henrici Iohanne de Manebrigg Rogero de Molendino Wakelino de Huma et aliis