Charter Document - 02420185
Charter Number: | 02420185 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1174 - 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Wynton episcopus iustitiis domini regis salutem gratiam et dei benedictionem Sciatis quod cum ecclesia de Well terram de Bidesham teneret Walerandus de Welesleg et uxor eius et soror uxoris eius terram illam clamaverunt per breve domini regis ego vero cum eiusdem pacem feci et alteri earum pecuniam numeravi et Walerando et uxori eius viginti solidatas terre dedi quam heredes eorum adhuc tenent et ipsi per hanc conventionem totum ius et clamium suum quod habere dicebant in terra illa quietum clamaverunt et pro se et heredibus suis in perpetuum abiuraverunt Valete in domino