Charter Document - 02420160
Charter Number: | 02420160 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1182 - 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Ricardus miseratione divina Wynton ecclesie minister salutem in domino Ea que locis religiosis intuitu divino conferuntur sicut a malignorum inquietatione defendere sic expedit stabilitate perpetua communire Quocirca vestram duximus ad notitiam transferendum nos pro dei amore et salute nostra dedisse [et] concessisse deo et ecclesie sancte Marie de Messendene et canonicis regularibus ibidem deo famulantibus mesuagium quoddam in London in parochia de Wulnodmaricherche quod emimus de Aliz filia Aluredi de Wynlesores tenendum in liberam et puram ac perpetuam elemosinam salvo servitio domini regis Ut autem hec nostra donatio atque concessio perpetue robur optineat firmitatis eam presenti pagina utroque sigillo duximus roborandam Hiis testibus Iohanne venerabili Dublinense archiepiscopo magistro Stephano Remens magistro Hamone medico magistro Thoma Griffin Iohanne de Garlandia Thoma et Hugone de Gath et aliis