Charter Document - 02420143
| Charter Number: | 02420143 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Assize |
| Date: | 1176 - 1177 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Vintoniensis episcopus Simon de Tornebu Robertus Marmion et Willelmus de Glanvilla universis sancte matris ecclesie salutem Noverit universitas vestra quod cum apud Cadomum essemus in assisa Robertus presbiter de Surreheim coram nobis recognovit in ipsa assisa quod Willelmus decanus Baiocensis donaverat ei tanquam dominus et advocatus et donator sine cuiusquam presentatione duas partes ecclesie de Surreheim cum pertinentiis suis Recognovit etiam se de ea [illis] iurasse fidelitatem et obedientiam eidem decano et successoribus suis Tunc quoque in eadem assisa Philippus de Thaon coram nobis recognovit quod idem decanus donaverat ei tamquam dominus et advocatus et donator sine cuiusquam presentatione medietatem ecclesie sancti Petri de Thaon cum pertinentiis Recognovit etiam se de ea iurasse fidelitatem et obedientiam eidem decano et successoribus suis Hec autem assisa fuit anno ab incarnatione domini MCLXXVI mense Ianuarii Et in ea fuerunt Henricus Baioc Arnulfus Lexov et Ricardus Const episcopi Stephanus abbas sancti Severi Ricardus de Humeto Iordanus Taisson Fulch[erus] Paganellus Willelmus de Ferreriis Willelmus de Solers magister Hugo de Gaieto Rogerus de Arry[eio] Hamo pincerna Gaudefridus monachus Alexander de Barent[] Rannulfus de Grandivalle Iordanus de Lauda Thoma de Baa Galienus Ricardus capellanus Falesie Radulfus nepos eius Simon de Tenechebr Robertus de Agnello Symon de Ariy Willelmus clericus Willelmi de Glanvill Anchetillus clericus Gaudefridi monachi Adam de cruce senescallus comitis Iohannis Thomas de Anfrevilla Osbertus presbiter de Berneriis Patricius de Berneriis de Alder[] Willelmus Beleth Robertus de Baioc Robertus de Liveth et multi alii
