Charter Document - 02420138
| Charter Number: | 02420138 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1139 - 1143 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus priori et conventui sancte Marie Wigorniensis ecclesie salutem Miramur multum quod denarium sancti Petri de ecclesia et parochia ecclesie vestre nondum redistis cum ab omnibus episcopis secundum condictum eis terminum iam eum receperimus unde mandamus vobis et apostolica auctoritate precipimus ut visis litteris istis infra xv dies eundem beati Petri denarium Wintoniam mittatis aut ne exinde in ecclesia vel parochia vestra divinum fiat officium interdicimus excepto viatico et baptisterio Episcopo enim vestro et archiepiscopo absentibus non habemus nisi vos quibus de hac re scribere debeamus Valete
